MUTONUS vel MUTTUNUS

MUTONUS vel MUTTUNUS
MUTONUS vel MUTTUNUS
Numen πριαπῶδες. Mutuni Tutuni nomine Romanis matronis cultum, quod utriusque obscaeni appellationem videtur habuisse. Μυττὸς enim, unde turpi huic Deastro nomen, Graecis τὸ γυναικεῖον proprie significat; quum tamen muttunum et muttonum, ex eo, Latini pro virili tantum usurpent. Huic insidere novas nuptas consuevisse, Arnob. docet l. 4. Etiamne Tutunus, cuius immanibus pudendis horrentique fascino vestras inequitare matronas et auspicabile ducitis et optatis. Et paulo post, Supplices Muttuno procumbimus atque Tutuno. Nempe Satyrica istiusmodi signa. uti Plin. vocat l. 19. c. 4. olim horto dicata, cum villam significaret: postea eadem superstitio duravit, ut horto dicarentur etiam tum, cum aliud hâe voce significari coeptum est. Salmas. ad Solin. p. 310 Hinc Mutonia, vide supra Gloria.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”